- TUBARUM Festum
- TUBARUM Festumunum fuit ex Festis Hebraeorum anniversariis. Apud hos enim Tubarum usus antiquus admodum, tum in contione, et bello, tum in sacris. De contione et bello, sie Moses, Numer. c. 10. v. 2. et seqq. Fac tibi (verba Iehovae ad Mosen) duas tubas argenteas, opere continente facito illas; ut sint tibi adconvocandum coetum et ad imperandum profectionem casirorum. Quum clangent (Sacerdores) illis, tunc congregabunt se ad te universus catus, ad portam Tentorii conventus: Quum autem clangetis fractô sonô; tunc proficiscentur castra etc. De Sacris ita v. 10. In die quoque laetitiae vestrae, et in solemitatibus vestris, et in principiis mensium vestrorum, similiier clangetis Tubis illis ad holocausta vestra et ad sacrificia Eucharistica vestra: eruntque vobis in monumentum coram Deo vestro. Inprimis autem celebre erat Tubarum Festum, quod agebatur ipsis novi Anni Kalendis, seu initiô mensis Tisri, quô tempore Iudaei mundum creatum statuunt. Licet enim mensis iste Anni sacri esset septimus, civilis tamen primus erat. Institutio habetur Levit. c. 23. v. 24. Mense septimô, primô die eius mensis, esto vobis cessatio, monmentum clangoris, convocatio sancta. Vide quoque Numer. c. 29. v. 1. Quae proin Neomenia, utpote reliquis, quam vis et hae sacrae essent, celebrior, tum sacrô κηρύγματι ac quierte, tum frequentioribus sacrificiis, tum denique Tubarum clangore, a mane ad vesperam, celebrari solebat. Causae illius erant, Mundi hôc anni tempore, uti fere credebant, conditi memoriam renovare; ac novum Annum, a quo Sabbaticos Iubilaeosque annos ordiebantur, quoque in omnibus contractibus actisque urebantur, rite auspicari; Annumque gratiae, qui in fine dierum exstiturus erat, istô Tubae sonô ac clangore promulgare; Annum videl. illum acceptationis Iehovae, Esai. c. 61. v. 2. quem Christus olim praedicaturus ac longe lateque annuntiaturus erat: Clangite in Novilunio buccinâ, in Interlunio diei festi nostri, Psalmo 81. v. 4. Basilius adit, in Psalm. 80. hôc festô Israelitis in memoriam fuisse revocatam diem illam, quâ, inter alia, sonitu Tubae vehementi valde, in monte Sinai ipsis Lex data erat; Exodi c. 19. v. 16. Et forte Resurrectionis ipsis hôc Festô quoque memoria iniecta, de qua sic Christus Marth. c. 24. v. 31. Mittet vero Angelos suos cum Tubae voce magna, et cogent electos eius a quatuor ventis, a caelorum extremo, ad worum extremum, etc. Vide Th. Godwyn. de Ritib. Hebr. l. 3. c. 7.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.